라틴어 문장 검색

clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, et ego hinc occludam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1177)
quasi flagitator astat usque ad ostium, nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2138)
Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2192)
Pergam pultare ostium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 49)
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem, abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 13)
At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 440)
hic volo ante ostium et ianuam meos participes bene accipere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 14)
Ostium lenonis crepuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 1209)
Ego tibi argentum dedi et dudum, adveniens extemplo, sumbolum servo tuo, eri imagine obsignatam epistulam, hic ante ostium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7228)
Si attigeris ostium, iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 4105)
hoc volo hic ante ostium extergere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 218)
sed quom cogito, potius quam invidiam inveniam, est etiam hic ostium aliud posticum nostrarum harunc aedium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 153)
Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4179)
Ilico hic ante ostium, tam modo, inquit Praenestinus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 118)
Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2155)

SEARCH

MENU NAVIGATION