라틴어 문장 검색

iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatum - eum lectum senatores straverunt - et convivium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 20:2)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare imperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 427:1)
quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 557:2)
inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 233:1)
tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 249:1)
nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset, quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 419:1)
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 186:2)
idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 355:2)
et Philippus ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 55:1)
ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 509:1)
stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 51:1)
si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari priusquam imperata fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 209:1)
nisi summa militum quae imperata esset Romam adducta, neminem iis senatum daturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 214:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION