라틴어 문장 검색

qua re hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei p. semper futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 4 3:1)
mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei p. incolumitate satis magnus est paratus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 10:3)
ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 3:4)
venit paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 4:1)
tu, ut instituisti, me diligas rogo proprieque tuum esse tibi persuadeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 9:3)
qua re eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim (omnis enim civis plane studeo esse salvos), deinde qui et me et rem publicam vindicare in libertatem paratus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 31 5:5)
de tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non scripsissemus haec tibi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 1:1)
S. D. CICERONI si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterem ut dignitatem meam tuerere, sed profecto est ita ut mihi persuasi, me tibi esse curae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 48)
quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me] tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 3:3)
illud tibi persuadeas velim, me omnia quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima, summo semper studio suscepturum et defensurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 6 4:3)
quam ob rem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras quae ab omnibus summa cum admiratione laudentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 7 3:2)
ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 12 1:4)
quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 16 3:7)
velim igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te mihi gratius facere posse quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in petitione iuveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 17 2:2)
sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION