라틴어 문장 검색

Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:16)
pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:25)
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:2)
"Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:5)
"Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:12)
Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:7)
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:4)
"Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:27)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)
Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas, parcendum teneris, et dum se laetus ad auras palmes agit laxis per purum inmissus habenis, ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis carpendae manibus frondes interque legendae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 17:1)
Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:4)
hic magnos potius triumphos, hic ames dici pater atque princeps neu sinas Medos equitare inultos te duce, Caesar.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 212)
quibus pepercit aris?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 3511)
sic potenti Iustitiae placitumque Parcis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 177)

SEARCH

MENU NAVIGATION