라틴어 문장 검색

sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
inprovisus aggreditur praevisus elabitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:2)
ipse hic Parthicus Arsaces precatur, aulae Susidis ut tenere culmen possit foedere sub stipendiali.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:13)
sic et magnus orator, si negotium aggrediatur angustum, tunc amplum plausibilius manifestat ingenium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 3:1)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
Protinus adgreditur regem atque ibi testibus aris
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권142)
occultus sub corde renascitur ardor datque locum virtus, sentit Laertius heros maerentem et placidis adgressus flectere dictis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권11)
"datur - aggredienda facultas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici36)
vestrum opus aggredimur, vestra est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci21)
ast alii tenebras et opacam vincere noctem adgressi tendunt auratis vincula lychnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권180)
inexpleto rapitur per milia ferro, nunc tumidae Calydonis opes, nunc torva Pylenes agmina, nunc maestae fundens Pleuronis alumnos, donec in Olenium fessa iam cuspide Buten incidit, hunc turmis obversum et abire vetantem adgreditur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권205)
multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권112)
"sera quidem, extremus socium gentisque superstes Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis adgredior;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권70)
dixit, tectumque adgressa propinquae pastorale casae reficit spiramina fessi ignis, et horrendos inrumpit turbida campos, qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis orba Ceres magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권126)

SEARCH

MENU NAVIGATION