라틴어 문장 검색

volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 8:1)
nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:4)
eorum autem, qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:5)
et si poenas scelerum expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 116:4)
Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장3)
Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장15)
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장4)
Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장2)
Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 12:3)
haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:9)
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:5)
Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:2)
Ergo expetenda res est sapere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 5:3)
Si expetenda res est, bona est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION