라틴어 문장 검색

Opus est itaque non illis durioribus, quae iam transcucurrimus, ut alicubi obstes tibi, alicubi irascaris, alicubi instes gravis, sed illo, quod ultimum venit, ut fidem tibi habeas et recta ire te via credas, nihil avocatus transversis multorum vestigiis passim discurrentium, quorundam circa ipsam errantium viam.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 21:1)
Quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:1)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
tot feras, vici horridas, reges, tyrannos, nec tamen voltus meos in astra torsi:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:6)
has hydra sensit, his iacent Stymphalides et quicquid aliud eminus vici malum.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:26)
si pace tellus plena, si nullae gemunt urbes nec aras impias quisquam inquinat, si scelera desunt, spiritum admitte hunc precor in astra, non me mortis infernae locus nec maesta nigri regna conterrent Iovis, sed ire ad illos umbra, quos vici, deos, pater, erubesco, nube discussa diem pande, ut deorum voltus ardentem Herculem spectet;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:5)
inferna vici rursus Alcides loca.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:28)
tremuere terrae, fugit attonitum pecus passim per agros nec suos pastor sequi meminit iuvencos;
(세네카, 파이드라 15:23)
qui modo paterni clarus imperii comes et certus heres siderum fulsit modo, passim ad supremos ille colligitur rogos et funeri confertur.
(세네카, 파이드라 15:48)
disicite passim moenia, in planum date,
(세네카, Phoenissae 348:1)
haec membra passim spargite ac divellite:
(세네카, Phoenissae 457:1)
potesne cives leto et exilio datos videre passim?
(세네카, Phoenissae 589:1)
Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:16)
Hyrcana tellus an vagi passim Scythae?
(세네카, Thyestes 645:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION