라틴어 문장 검색

"iungam ipse manus atque omne benignum virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici59)
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri35)
ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis miratus, modo nubigenas e montibus amnes aure pavens passimque insano turbine raptas pastorum pecorumque domos, non segnius amens incertusque viae per nigra silentia vastum haurit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권126)
Iamque emensus iter silvis ac litore durum, qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis, qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos Sisyphiique sedent portus irataque terrae curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권142)
haud aliter saltu devertitur orbus pastor ab agrestum nocturna strage luporum, cuius erile pecus silvis inopinus abegit imber et tabernae ventosa cacumina lunae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권21)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
Aret Lenia nocens, aret Lyrcius et ingens Inachus advolvensque natantia saxa Charadrus et numquam in ripis audax Erasinus et aequus fluctibus Asterion, ille alta per avia notus audiri et longe pastorum rumpere somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권324)
non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum, cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis, seu fera seu duras avexit pastor ad aras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권64)
perspicuas sic luce fores et virgea pastor claustra levat, dum terra recens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권185)
ac velut ignotum si quando armenta per amnem pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus omnibus et late medius timor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권206)
cuspis in armigerum Phlegyan peccavit, ibi ingens pugna virum, stricto nam saevior inruit ense Aetolus, retroque datum Thebana tegebant arma ducem, sic densa lupum iam nocte sub atra arcet ab adprenso pastorum turba iuvenco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권312)
hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur nobilitare manus, infectaque sanguine tela coniugibus servant parvisque ostendere natis, sic ubi Maura diu populatum rura leonem, quem propter clausique greges vigilantque magistri, pastorum lassae debellavere cohortes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권94)
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque vicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora volant, mox deficientibus alis amplexae flavamque domum captivaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권250)
ictus ut incerto pastoris vulnere serpens erigitur gyro longumque e corpore toto virus in ora legit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권158)
Et non solum haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque pastores egerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION