라틴어 문장 검색

hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:10)
conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem corporis mala.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 6:6)
excisorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 17:9)
Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia.
(세네카, 행복론, Liber II 4:1)
non est ista verecundia, sed infitiandi genus ;
(세네카, 행복론, Liber II 102:1)
Utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ?
(세네카, 행복론, Liber III 54:2)
novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet.
(세네카, 행복론, Liber V 126:4)
Non vides, quemadmodum teneram liberorum infantiam parentes ad salubrium rerum patientiam cogant ?
(세네카, 행복론, Liber VI 114:1)
Deinde, cum interposito tempore in locum irae subisset verecundia, gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit :
(세네카, 행복론, Liber VI 162:2)
Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.
(세네카, 행복론, Liber VII 129:1)
Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit.
(세네카, 행복론, Liber VII 139:4)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Adice nunc, quod privatos homines ad accipiendas iniurias opportuniores acceptarum patientia facit, regibus certior est ex mansuetudine securitas, quia frequens vindicta paucorum odium opprimit, omnium irritat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 48:1)
Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 86:4)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION