라틴어 문장 검색

quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:2)
qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 176:2)
Simili autem, inquit, exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 12:2)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION