라틴어 문장 검색

At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur;
(아풀레이우스, 변명 96:1)
loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat;
(아풀레이우스, 변명 96:16)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte.
(아풀레이우스, 변명 98:1)
cape istut matris tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum;
(아풀레이우스, 변명 98:4)
accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum:
(아풀레이우스, 변명 98:7)
facilius insaniam matris sic probabis.
(아풀레이우스, 변명 98:13)
ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero exoret:
(아풀레이우스, 변명 99:2)
ipse iam, ut qui sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictet, iram eius deleniat;
(아풀레이우스, 변명 99:4)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
"Sanctissimae Salviae matris generosa probitas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:19)
"Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION