라틴어 문장 검색

sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 654:2)
in eo pavore castra capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:2)
cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 28:2)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)
alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 171:2)
itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:2)
alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 303:1)
is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:1)
ubi illi conscientia quid abesset virium detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 664:1)
quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:3)
etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pavor degravant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:4)
ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:2)
tantusque ab imprudentia eventus utraque castra tenuit pavor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 420:2)
quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit fugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 421:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION