라틴어 문장 검색

Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est paenitendus ac tamquam pestilens refugiendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 7:2)
Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:5)
neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장4)
sic obviam irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis meminissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장23)
ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장3)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장5)
et cum recte factorum sibi quisque gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장7)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
quis enim mediocri prudentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum regressu?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장2)
neque enim socordia peccabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장3)
sibi satis aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장3)
suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei publicae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장3)
num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장5)
sponte an coactus tam magna peccavisset, nihil referre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION