라틴어 문장 검색

Si enim uel pecunia uel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:3)
Atqui hoc quoque maxime considerandum puto quod nihil habeat suapte natura pecunia ut his quibus possidetur inuitis nequeat auferri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:20)
Unde enim forenses querimoniae, nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:23)
— Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:25)
— Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:27)
Pecuniamne congregare conaberis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:4)
— Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:3)
huius morbo prouidentia collatae pecuniae remedio medetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:13)
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:15)
Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:17)
Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat.
(카이사르, 아프리카 전기 28:5)
Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare.
(카이사르, 아프리카 전기 44:8)
Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat, et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.
(카이사르, 아프리카 전기 64:5)
Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:11)
Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent.
(카이사르, 아프리카 전기 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION