라틴어 문장 검색

elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 472:1)
inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 485:1)
perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 493:1)
naves longas, elephantos, perfugas, , captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 586:1)
et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 229:1)
rex celerem aleam universi certaminis timens, quadringentos Tralles - Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus - et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 395:1)
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 406:1)
ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 410:1)
adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 462:1)
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 478:1)
ducentos equites,ita ut ii praetores ambo cum in provincias venissent, veteres dimitterent pedites equitesque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 87:1)
ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:3)
eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 353:1)
Phaenea duce sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 29:2)
ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION