라틴어 문장 검색

iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia, navibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 218)
sed hoc, soror, crucior, patrem tuom meumque adeo, unice qui unus civibus ex omnibus probus perhibetur, eum nunc improbi viri officio uti, viris qui tantas apsentibus nostris facit iniurias immerito nosque ab eis abducere volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 110)
ioculo istaec dicit, neque ille sibi mereat Persarum montis, qui esse aurei perhibentur, ut istuc faciat quod tu metuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 116)
Pinacivm Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 11)
quis me improbior perhibeatur esse?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 281)
edepol commentum male, cumque eam rem in corde agito, nimio - minus perhibemur malae quam sumus ingenio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 53)
Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec latine potest id convenire.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장22)
ergo si in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장108)
Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod exponam, videtur esse expressum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말28)
Utrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, cuius nunc mihi subeunda defensio est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 2:1)
ut perhibent quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. coeo enceladoque isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1796)

SEARCH

MENU NAVIGATION