라틴어 문장 검색

cui spes omnis et ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:4)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)
qui discedere animum censent, alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:4)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:1)
ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:4)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
Persae etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna corpora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:3)
Magis esset pudendum, si in sententia permaneres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:4)
ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:1)
sed tu fortasse in sententia permanes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:6)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:2)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION