라틴어 문장 검색

sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 19:1)
hos ad perturbationem, illos ad benivolentiam praevalere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:7)
quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:4)
nec fuerit causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, dolore ferundo infirmitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 162:1)
quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, , fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:2)
haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu , cum haec, quae adfectatur, ratio non procul a ratione iocandi abhorreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 124:2)
perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 201:3)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 181:2)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:3)
Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem perturbationem, sed mutationem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:1)
si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION