라틴어 문장 검색

Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장5)
Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장2)
Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 23장2)
Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem,
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 40장2)
Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장2)
Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장2)
non odium terrore moves nec frena resolvit gratia;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:212)
poenis hominum plaga personat ardens;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:99)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
geminam quid dividis aulam conarisque pios odiis committere fratres?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:169)
ille quidem solvit meritas (scit Tabraca) poenas, ut pereat quicumque tuis conflixerit armis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:250)
natos hoc dedere poenae profuit et misero civem praeponere patri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:270)
poena meretur emi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:18)
cingeris hinc odiis, inde recessit amor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION