라틴어 문장 검색

Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:1)
Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:4)
In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:17)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)
"Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:1)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus, obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:8)
Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimoverat umbram:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 25:1)
quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:3)
Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:4)
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:2)
Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:8)
Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:7)
- potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:13)
hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION