라틴어 문장 검색

Ergo eorum virorum cogitata non solum ad mores corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis corporibus senescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말47)
In summo per caudas earum [esse dicitur] item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장28)
namque qua est proxume draconem, circum <polum> caput eius involvitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장29)
Exteri enim, qui negotiorum eius ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:5)
Eodem argumento, nisi Terra nostra paulò altior esset sub aequatore quàm ad polos, Maria ad polos subsiderent, & juxta aequatorem ascendendo, ibi omnia inundarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 28:5)
Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:5)
omnino sequitur ut non recipiatur aliqua natura pro vera forma, nisi perpetuo decrescat quando natura ipsa decrescit, et similiter perpetuo augeatur quando natura ipsa augetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:5)
Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Reddidit atque animam tota sacrata polo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:18)
arctous polus obruet quicquid subiacet axibus et siccus Boreas ferit, amisso trepidus polo Titan excutiet diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:23)
Si a polo in rectam illam secantem demittatur perpendiculum, & perpendiculum una cum secante revolvatur circa polum, intersectiones spiralis transibunt in se mutuo, quaeq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:19)
Proinde cum gravitas in Polo sit ad gravitatem sub AEquatore ut 692 ad 689, & excessus ille gravitatis sub Polo ad gravitatem sub AEquatore ut 3 ad 689;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:11)
Lucis inoffense spacium fontemque nitoris, Quo radiant stelle, quo certant fulgure multo Astra poli propriumque diem sine fine perhennant, Quo celi faciem depingunt sidera, uirgo Exhilarata subit, hausto pro parte laboris Pondere, letaturque poli perflata sereno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION