라틴어 문장 검색

Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Nunc vero quia neglectum et vacuum erat, comes Robertus Flandrensis, accitis [0498A] quingentis viris belligeris, adventu gentilium audito, ipsum praesidium ingressus, tueri disposuit, ne virtus Turcorum illud subito occupans, peregrinis pontem et aquam transire volentibus magno esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:2)
Willhelmus et itidem Willhelmus, [0503A] Stephanus et eorum consocii formidolosi et profugi aptant naves, remos et vela alto mari inferuntur, Constantinopolim remeare disponentes, relictis fratribus in obsidione, quos nunquam a manibus Corbahan liberari posse existimabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:6)
Aliquanto autem tempore cum navigassent, in quibusdam insulis de regno Graecorum pernoctantes, vel propter motum maris commorantes, intellexerunt Christianum imperatorem Graecorum ad urbem Finiminis pervenisse, in comitatu magno et apparatu copioso, ad succurrendum peregrinis, sicut fide promiserat, quando sacramento et foedere percusso juncti sunt illi in amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:1)
Petrus de Stadeneis, [0507B] Reinardus de Tul, frater ejus Wernerus de Greis, Henricus de Ascha, Reinardus de Hemersbach, Walterus de Dromedart, suum cuneum regere disponuntur versus haec montana et viam quae ducit ad portum maris Simeonis praedicti quondam eremitae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:8)
Hoc expleto, omnes unanimiter, sicut ordinati erant, et principes singuli cum suis aciebus aperta porta qua porrigitur trans Fernam pons lapideus, adversus Barbarorum legiones procedere decreverunt, in vexillis mille variis et decoris, in loricis et galeis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:2)
Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)
Christiani autem principes in eadem porta ordinati et conglobati, suspicantes ac praescientes Turcos in arcu et sagitta sibi in exitu suo adversaturos, omnem manum sagittariorum pedestris vulgi praemiserunt a porta trans pontem et fluvium Farfar.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:1)
Qui Deo favente pontem anticipantes, in Turcos sagitta infestos irruerunt, scuto tectis pectoribus resistentes, et a loco amoventes, quousque ad stationem equorum ipsorum sagitta Christianorum transvolante, perventum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:2)
Hugo vero Magnus, qui in exitu primae aciei a ponte, qui ab urbe trans Farfar porrigitur, fugatis Turcis et attritis, spatium campi cum Christianorum praemissis sagittariis victor obtinebat, videns quod ducis Godefridi acies et vexilla revertebantur via quae ducit ad fluvium Farfar, una ipse festinus eodem itinere ad aciem ducis cum sua legione ad [0510B] vires et arma augenda refertur, sciens quia hac parte major angustia belli ingruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:3)
Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 46:1)
Boemundus ergo, cujus cor quammaxima invidia et indignatio animi adversus comitem Reymundum mordebat, videns opportunitatem Godefridi discessione et Reymundi absentia, signo cernicinum sociis suis admonitis et conglobatis, turrim, quae ponti Fernae imminebat, in virtute magna assiliit, comitisque Reymundi milites, qui in ea remanserant, bello et sagittariis gravatos, ab arce et urbe ejecit, sicque solus dominium Antiochiae obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:8)
Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 56:3)
Martii suis in ordine relatis, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Boemundus et universi principes adhuc Antiochiae commorantes, sicut decreverant, collecto Laodiceae exercitu suorum, ad viginti millia equitum et peditum, ad civitatem Gybel, in littore maris sitam, divitiis locupletem, castra applicuerunt, in circuitu obsidionem ponentes, ut Sarracenos cunctosque gentiles in ea ad defensionem constitutos expugnare valerent et determinare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:2)
Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION