라틴어 문장 검색

Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:7)
ea res ab stativis excivit Mettium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:4)
id non muniri solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 354:2)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 584:1)
pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 98:1)
qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 99:1)
si transitum ponte a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 100:1)
itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque vi possint, interrumpant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 100:2)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta revocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 103:2)
invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:4)
Postumio consul fuit - in Aequos missus in Latino agro stativa habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 11:2)
victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 93:1)
inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION