라틴어 문장 검색

sed in longum tamen aevum manserunt hodieque manent vestigia ruris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 157)
nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:11)
sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:7)
quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:16)
quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 340:2)
referenda pars haec quoque ad utilitatem rei publicae, ad , ad exemplum, ad posteritatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 40:4)
Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 189:2)
est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 32:3)
quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 42:2)
sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 263:5)
et quando ab hominibus sui temporis parum intelligebatur, posteriorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 11:4)
tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 83:1)
ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:4)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION