라틴어 문장 검색

quapropter, ut non abrupte cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:1)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
Pompei , in quam ille divinus orator, velut nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:3)
quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:4)
nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 95:2)
incesti damnata et praecipitata de saxo vixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:4)
sed quia responderi potest, non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:6)
Acutius adhuc in Polydoro, fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro fi potitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 178:3)
non igitur durum sit neque abruptum, quo animi velut respirant ac reficiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:1)
membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 380:1)
ne, cui tenue ingenium erit, sola velit fortia et abrupta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:3)
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
Ita cum potentia auaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장14)
At Iugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION