라틴어 문장 검색

tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:2)
Sed iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu non dubitabo monere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:2)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:1)
illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:2)
qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:4)
Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:3)
sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cum docendo etiam aliquid aliquando possis meliores facere, cur nolis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 2:3)
K1, isdem V eisdem GR). Has igitur secutus rationes, quas non omnino certas esse vix est quod dicam, formas i, is per totum librum restituendas putavi semelque hic moneo, ubicumque in pro- nominis demonstrativi nom.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말407)
est illud quidem vel maxumum animo ipso animum videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 51:1)
tantum monet, quantum intellegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:2)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
quod risum movet Et quod prudenti vitam consilio monet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, PROLOGUS3)
Quas ut vitemus versus subiecti monent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.2)
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi Habitu esse similes qui sint virtute impares.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION