라틴어 문장 검색

Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae prouisionis responsum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.6)
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].2)
Quod intuens comes, quare faceret, inquisiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:4)
At illa merito turbata de tali praesagio uocauit ad se uirum, et diligentius ab eo rem, uel unde hoc ipse nosset, inquirebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:8)
Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:5)
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae53)
cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 54:1)
quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 355:2)
ex quibus inquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 268:2)
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 305:2)
iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne quid incompertum deferret, ad consulem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 589:1)
ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 200:1)
pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 225:2)
consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 36:1)
Hannibal captivorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION