라틴어 문장 검색

Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장1)
Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 5장6)
Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장9)
Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장2)
Legionibusque intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum dedit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 27장2)
quid iniquitas loci habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis esse rem, non proeli.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장9)
Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장1)
Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 71장3)
Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장5)
Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 9장1)
Commius autem sive expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장8)
Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 50장1)
quos tamen Homerus non in pestilentia neque in variis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium6)
Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium26)
Igitur ii, qui rationalem medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium27)

SEARCH

MENU NAVIGATION