라틴어 문장 검색

nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:2)
de libertate, quo iudicium gravius esse nullum potest, nonne ex iure civili potest esse contentio, cum quaeritur, is, qui domini voluntate census sit, continuone, an, ubi lustrum sit conditum, liber sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 183:2)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:2)
Quid, si in homines caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te iudices abalienes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:2)
Quid, noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:1)
Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines , tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem paene reperiantur genera dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:1)
civitatibus quidem suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus eruditi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 139:3)
Nonne aspicis, quae in templa veneris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:2)
malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:4)
nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:3)
quid quod sapientissimus quisque aequissimo animo moritur, stultissimus iniquissimo, nonne vobis videtur is animus, qui plus cernat et longius, videre se ad meliora proficisci, ille autem, cuius obtusior sit acies, non videre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:6)
Nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:11)
gubernatores nonne falluntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:7)
Graccho, nonne et augurum et haruspicum conprobat disciplinam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION