라틴어 문장 검색

ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis, vix excusari posse mihi videor, sed pavor attonito rationis ademerat usum, cesserat omne novis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non vindicis inani, terrebar titulo nominis ipse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 623)
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권387)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
Utque petit primo plenum flaventis harenae Nondum calfacti militis hasta solum, Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, Protinus invisum nec petet hasta caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 3:3)
inridet primo pia vota Lycaon, mox ait experiar deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:10)
- Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:31)
Strage canum primo volucrumque oviumque boumque, inque feris subiti deprensa potentia morbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:4)
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:2)
Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, mendacique diu pietatis fallitur umbra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:5)
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:2)
Postquam non utilis auctor victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum corporeasque dapes avidam demersit in alvum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat), nostrumque petentia letum corpora missa neci salva pietate fatemur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:4)
si liceat, nulli cognitus esse velim, an quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1217)
primo, parentes nostri, qui nobis vitam dederunt et nomen.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:12)
puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권73)
"semina cum sulcis committitis, arva cavete dura lapillorum macie, ne decidat illic quod seritur, primo quoniam praefertile germen luxuriat, suco mox deficiente sub aestu sideris igniferi sitiens torretur et aret;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2357)

SEARCH

MENU NAVIGATION