라틴어 문장 검색

Qui confestim respondit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:10)
Qualis uisio cuidam uiro Dei apparuerit, priusquam monasterium Coludanae urbis esset incendio consumtum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV].1)
in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:8)
factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:24)
Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.5)
At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:4)
Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam Tellus in longas est patefacta vias!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 317)
alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 23:1)
ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 131:1)
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:3)
haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 159:1)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 236:2)
priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut cuiusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 245:1)
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 268:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION