라틴어 문장 검색

et honoribus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장8)
ita castigandae plebi compositum senatus consultum prisca severitate neque segnius consules edixere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장3)
Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua de modo credendi possidendique intra Italiam cavetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum postponitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장1)
multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties repressae miras per artes rursum oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장5)
sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장7)
id nuper acciderat Artabano regnante, qui plebem primoribus tradidit ex suo usu:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장5)
milies sestertium in munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et scaenam Pompeiani theatri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장3)
egregium vita famaque quoad privatus vel in imperiis sub Augusto fuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장8)
cogitaret plebem quae toga enitesceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장11)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
iuvitque oblivionem eius senatus censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demovendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장6)
non se foederis ignaros nec defectione a familia Arsacidarum venire, set filium Vononis, nepotem Phraatis accersere adversus dominationem Gotarzis nobilitati plebique iuxta intolerandam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 10장2)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
dein rex eius orae Antiochus blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque primoribus interfectis ceteros clementia composuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION