라틴어 문장 검색

Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장37)
diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장9)
Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장45)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Ita bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata gratia deuictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장4)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:1)
Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 7:1)
Abduc illum a privata causa ad publicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:4)
nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:4)
Seneca Lucilio suo salutem Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 581)
Quis autem ferat in egestate fastidium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:1)
Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:5)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION