라틴어 문장 검색

coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장2)
Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장1)
ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장9)
contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장5)
quod arduum sibi, cetera legatis permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장5)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)
ignotos et aliis infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 48장3)
accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장3)
tum pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장5)
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장2)
Apud Aeduos maior moles exorta quanto civitas opulentior et comprimendi procul praesidium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장1)
neque enim multo ante, cum haud procul theatro Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate principis gravi et dissimulata offensione abdidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장2)
et severius acturos si vallum statuatur procul urbis inlecebris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION