라틴어 문장 검색

Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.
(카이사르, 내란기, 1권 53:5)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)
Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 66:4)
Haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.
(카이사르, 내란기, 1권 67:11)
multumque eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant, ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
(카이사르, 내란기, 1권 69:5)
Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:9)
Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 2권 5:4)
Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 2권 21:8)
ipse ad urbem proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 2권 22:8)
ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:2)
At etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur.
(카이사르, 내란기, 2권 31:10)
Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 38:6)
Qui in classe erant, proficisci properabant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:6)
His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 2:1)
At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 3권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION