라틴어 문장 검색

'liquitur' autem defluit, resolvitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 445)
alibi "et zephyro putris se glaeba resolvit", Horatius "solvitur acris hiemps grata vice veris et favoni".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3303)
at vero zephyris cum l. v. a. subaudis 'advenerit'. dicit autem ver, quo flaverit Zephyrus, ut "et Zephyro putris se glaeba resolvit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3221)
pallentes haud umqvam d. v. numquam nubes resolvit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3571)
'concubitu' dativus casus est, ut supra "victu invigi- lant". nec corpora segnes in venerem s. in libidinem non resolvuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1984)
nihil enim est, quod per- ire funditus possit, cum sit το` πᾶν, id est omne, in quod redeunt universa resoluta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2262)
unde mire a plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum conexionem resolvens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2264)
Hebrus autem flu- vius in Thracia est, qui ex fontibus Rhodopae montis prolabitur, dictus ab Hebro, Boreae fratre:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5222)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
prae se undas volvit, vertices vi suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit reflat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:3)
post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:2)
his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coe+rcenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 6:4)
quod enim munus rei publicae afferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem, his praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coercenda sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 6:3)
Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 19:3)
sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION