라틴어 문장 검색

Libentius donabo argentum factum quam signatum ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:1)
libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)
Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus ;
(세네카, 행복론, Liber II 7:2)
Qui tam parate facit, non est dubium, quin libenter faciat ;
(세네카, 행복론, Liber II 8:4)
Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere ;
(세네카, 행복론, Liber II 21:1)
Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.
(세네카, 행복론, Liber II 135:6)
Hoc ex paradoxis Stoicae sectae minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est eum, qui libenter accipit, beneficium reddidisse.
(세네카, 행복론, Liber II 137:1)
Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.
(세네카, 행복론, Liber II 157:6)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Non mentiar, si dixero neminem non amare beneficia sua, neminem non ita compositum animo, ut libentius eum videat, in quem multa congessit, cui non causa sit iterum dandi beneficii semel dedisse.
(세네카, 행복론, Liber IV 70:1)
Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae boni- tatis suae capacem materiam.
(세네카, 행복론, Liber IV 190:4)
nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus.
(세네카, 행복론, Liber VI 202:3)
sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis.
(세네카, 행복론, Liber VI 205:13)
Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens.
(세네카, 행복론, Liber VII 87:2)
Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION