라틴어 문장 검색

nam in orationibus minorem esse fama sua etiam admiratores eius fatentur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 5:2)
ne illi quidem parti sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:3)
quod ad Servium Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 7:2)
idque non doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse fateatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 2:1)
e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장4)
et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장5)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
splendidior origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장13)
Domitiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes timebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장9)
nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장6)
et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam partium praesens fatebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장2)
Africanus neque fateri audebat neque abnuere poterat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장7)
longam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장6)
inter quae perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장5)
ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant et noxii capitis poena paenitentiam fateantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION