라틴어 문장 검색

Sed tamen circa hujusmodi philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:7)
Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:5)
nimirum, experimenta medicinae primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse et causas indagasse et assignasse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:5)
Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diversitates circa principia ipsa, et philosophias integras, ut plurimum extinctae sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:3)
tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controversiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:4)
eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controversiae circa religionem pullulare coeperint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:9)
Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiae parum promoverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:1)
Hic autem non alius est, quam ut is, qui se ad inveniendum aliquid comparat et accingit, primo quae ab aliis circa illa dicta sint inquirat et evolvat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:8)
Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:6)
At pars Operativa similiter, quae huic parti Contemplativae respondet, operationem extendit et promovet ab iis quae ordinario in natura inveniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:1)
Sed adhuc lenior videtur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et gravibus invenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et virginum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:4)
Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:6)
Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:1)
Etiam circa hanc instantiam diligentior facienda est inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:1)
Post Tabulas comparentiae primae et rejectionem sive exclusivam, nec non vindemiationem primam factam secundum eas, pergendum est ad reliqua auxilia intellectus circa interpretationem naturae et inductionem veram ac perfectam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 253:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION