라틴어 문장 검색

sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe, non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II87)
"alter enim quantum in legione tribuni accipiunt donat Calvinae vel Catienae, ut semel aut iterum super illam palpitet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III55)
"felices proavorum atavos, felicia dicas saecula quae quondam sub regibus atque tribunis viderunt uno contentam carcere Romam."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III130)
praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII35)
Rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII110)
nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI3)
Quibus in terga quoque serviliter saevientibus, in sacrum montem plebs armata secessit aegreque, nec nisi tribunos impetrasset, Meneni Agrippae, facundi et sapientis viri, auctoritate revocata est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:2)
qui tumultus in monte Ianiculo duce Canuleio tribuno plebis exarsit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 11:2)
Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 15:1)
Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 19:2)
Sed divitiarum tanta erat fama, nec falso, ut victor gentium populus et donare regna consuetus, P. Clodio tribuno plebis duce, socii vivique regis confiscationem mandaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 3:1)
Et tribunus plebi Metellus exeuntem ducem hostilibus diris devoverat, et cum Zeugma transisset exercitus, rapta subitis signa turbinibus hausit Euphrates, et cum apud Nice-phorium castra posuisset, missi ab Orode rege legati nuntiavere, percussorum cum Pompeio foederum
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 3:1)
Ipse in conloquium sollicitatus, signo dato vivus hostium in manus incidisset, nisi tribunis reluctantibus fugam ducis barbari ferro occupassent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:1)
Unde enim populus Romanus a tribunis agros et cibaria flagitaret nisi per famem quam luxus fecerat?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 8:2)
et tribuni in partibus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION