라틴어 문장 검색

Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae perfecta conuersione multiplicant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:7)
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.5)
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:24)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:1)
tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 163:1)
qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 283:1)
decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 583:1)
cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:3)
expiandae etiam vocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Nova via Aio Locutio fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 532:1)
Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via iussimus fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:1)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 584:1)
revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 474:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION