라틴어 문장 검색

Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:1)
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 42:3)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:3)
nullum non sua proprietate signatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 16:4)
haec eius proprietas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:2)
Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:5)
factus est pubes, alia eius proprietas fit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:4)
in utroque proprietas vini est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:3)
Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:1)
hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:8)
Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 17:1)
Quidam permiscuerunt accusationem ac defensionem, ut comparationem duorum reorum inirent et crimen, simul reppulissent, statim transferrent;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 7:9)
adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:5)
SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION