라틴어 문장 검색

Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:3)
Vides quam saepe orationem mutaverit ac frequentibus figuris variaverit, qui ira, quae brevis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 9:1)
Contraria huic figurae ἀποσιώπησις, quod est taciturnitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 20:1)
Sed et miseratio ex hac figura mota est a Sinone:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 22:1)
Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 17:1)
Deinde in catalogo suo curavit Virgilius vitare fastidium, quod Homerus alia ratione non cavit eadem figura saepe repetita:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:8)
Ea autem cuius figurae sint quisve eorum fecerit mentionem nemo quaerit, contenti scire cuiuscemodi esse pocula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:1)
Sed Plautus insuetum nomen reliquit, aitque in fabula Amphitryone pateram datam, cum longe utriusque poculi figura diversa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 3:3)
Cymbia autem haec, ut ipsius nominis figura indicat, diminutive a cymba dicta:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:1)
— Cum saepe figuras Contuimur miras, simulachraque luce carentum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 29:3)
Morte obita quales fama est volitare figuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:1)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
Ergo censet Epicurus ab omnibus corporibus iugi fluore quaepiam simulachra manare, nec umquam tantulam moram intervenire quin ultra ferantur inani figura cohaerentes corporum exuviae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:1)
Quia trinum est officium quod visum conplet ad dinoscendam figuram, sensus ratio memoria, sensus rem visam rationi refundit, illa quid visum sit recordatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION