라틴어 문장 검색

ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 91:5)
laudatur consilium Demosthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione monstrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 251:1)
nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem etiam mulierculis superfluere video, cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum consequi cura non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 246:1)
Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta, satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장4)
Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:8)
Malo successum mihi quam fidem deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:4)
Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 5:4)
utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:3)
tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 33:6)
Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 19:1)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
non est soluta prospero classis deo:
(세네카, 아가멤논 4:7)
prospera animos efferant.
(세네카, 아가멤논 5:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION