라틴어 문장 검색

Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad Haemimontum cogeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 4:1)
Terentius enim, humili genere in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:1)
Describuntur populi et VI provinciae Thraciarum, singularumque clarae urbes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장1)
Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 4:1)
Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 11:2)
Gothis, qui auxilia Procopio contra ipsum miserant, bellum infert, et post triennium pacem cum eis facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장2)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
Unde morato in itinere diutius successore, transgressus ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 6:2)
Anhelans flatu superbo, Maximinus etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 31:1)
Theodosius urbes Britanniae a barbaris vastatas restituit, castella reparat, et provinciam insulae recipit, quae Valentia est appellata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장1)
militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestiones agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos, reviviscerent provinciarum turbines consopiti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 6:2)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 9:1)
Nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION