라틴어 문장 검색

Polline etiam si piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:3)
Caput huius quoque cubantis sublime esse debet, recteque tondetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:2)
- His recte aluus ducitur, potiones ex absinthio dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:3)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:3)
cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:3)
Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:4)
sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:5)
Si uero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur, sed neque cotidie neque diu, ne nerui indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:1)
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 24:1)
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 34:1)
Haec autem aliis quoque recentioribus uulneribus recte imponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 24:7)
Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 1:2)
Leuis frictio recte adhibetur, sed is partibus, quae longius absunt a uulnere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION