라틴어 문장 검색

nam ego ita convivis cenam conditam dabo hodie atque ita suavi suavitate condiam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 2103)
ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장55)
Non minus si faex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장12)
Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet praeter hos colores aspectus suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장1)
hae quoque sunt egregia suavitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장17)
campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장23)
Illic Helena, suo decore semidea, quae mediante pulchritudine sua, pulchritudo poterat nuncupari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:10)
> nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:13)
Non sufficit in delineanda forma pulchritudinis inquisitio, quia plus valet alii servire pulchritudinis generi:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 196:2)
Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:5)
Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:5)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION