라틴어 문장 검색

elegos frequenter subditos senis pedibus rotavi commate bino.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:11)
noster purpureus novusque charta et binis decoratus umbilicis, praeter me mihi constitit decussis 1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum3)
Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad quadraginta dies egit docens eos quae docerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 22:3)
in quo uidelicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet inuicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:6)
ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 167:1)
Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 222:4)
ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 444:2)
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 536:1)
regnatum Romae ab condita urbe ad 4 liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:2)
indutiae in annos quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 593:4)
hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:2)
posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 196:2)
sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 290:1)
bina iugera et semisses agri adsignati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION