라틴어 문장 검색

una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:4)
sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:6)
in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:2)
perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:4)
" Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:3)
habita enim quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:5)
salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:2)
sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:2)
in quibus est narratio, res sane difficilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:2)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes apologorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:5)
sed saepe obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata sit, tollit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION