라틴어 문장 검색

at primordia gignundis in rebus oportet naturam clandestinam caecamque adhibere, emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:6)
quapropter quoniam quae paulo diximus ante in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:11)
tantum elementa queunt permutato ordine solo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:21)
at rerum quae sunt primordia, plura adhibere possunt unde queant variae res quaeque creari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:22)
nam dispulsa suo de coetu materiai copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:4)
cudere enim crebro possunt partemque morari, dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:9)
sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:4)
sic a principiis ascendit motus et exit paulatim nostros ad sensus, ut moveantur illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:20)
nam neque quo possit genus ullum materiai effugere ex omni quicquam est , neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:5)
qua propter, ubi ipsa cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:3)
dicere enim possis caelestem fulminis ignem subtilem magis e parvis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:2)
sicut quadripedum cum primis esse videmus in genere anguimanus elephantos, India quorum milibus e multis vallo munitur eburno, ut penitus nequeat penetrari:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:5)
Nec superare queunt motus itaque exitiales perpetuo neque in aeternum sepelire salutem, nec porro rerum genitales auctificique motus perpetuo possunt servare creata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:14)
Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores esse neque in lucem existunt primordia rerum, scire licet quam sint nullo velata colore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:1)
Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION